[ Pobierz całość w formacie PDF ]
cero dominatur, breve, in quo Sallustius regnat, siccum, quod Frontoni
ascribitur, pingue et floridum, in quo Plinius luxuriatur; sed apud unum
Maronem haec quattuor genera reperies, qui eloquentiam ex omni ge-
nere conflavit. In Cicerone enim unus eloquentiae tenor est abundans et
torrens .
Ad haec elogia doctissimorum virorum nihil habeo ultra, quod ad-
dam nisi me animadvertere ipsum Maronem in eo statu esse, ut si quid
illi vel dematur, vel addatur, ilico mutari orationem eiusque vim et ne-
rvum debilitari, nihil autem posse addi, quod iam non insit, si quis
expendat acutissime. Contra quod mihi licet fateri familiariter
auditoribus meis etiam illa praecipua, quae sunt in Cicerone,
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
163
ribus meis etiam illa praecipua, quae sunt in Cicerone, eiusmodi esse
video propter ingentem copiam verborum, ut si duo aut tria verba de-
mantur, in eodem tamen nervo consistat oratio eodemque modo fluat
ingens illud flument licet ei aliquot guttas detrahas. Hoc certe signum
non est summae omnino perfectionis, vel saltem eius partis parum per-
fectae, quae iudicium concernit At ita esse in rebus humanis aliquid
constitutum arte, ut nihil illi detrahi nihil addi possit, nisi ruere incipiat
totum vel saltem flaccescere, divinitatis quaedam particula est et imita-
tio illius universalissimi entis se ipso beati et perfecti. Quare sicuti Pla-
to sapientissimum divinissimumque Homerum vocat, quod omnia, quae
in natura et deo sunt, in suo poemate incluserit, ita multo magis nos
eodem aificere praeconio Vergilium possemus. Re vera enim et oratio-
nes ipsamque humanam eloquentiam magis perfecit et maiorem univer-
salitatem rerum omnium in suo opere persecutus est. Merito ergo illum
Macrobius lib. V rerum naturae comparat, Scaliger vero ipsam etiam
rerum naturam vocat. Statius item non modo divinam Aeneida fatetur,
sed etiam adorat suamque illi Thebaidem quasi in ara concremat; Iovia-
nus vero Romanae poeticae deum, Vegetius lib. IV divini virum inge-
nii, Seneca Epistola 108 tanquam missum oracuo, Columella sidereum
vatem, Martialis lib. XIV immensum, hoc est, qui omnia capiat, illum
autem nullus, appellavere.
CAPUT XIII
ANACEPHALAEOSIS TRIUM LIBRORUM PRA-
ECEDENTIUM DE USU UNIVERSALITATIS
EXPLICATAE
Hactenus explicuimus primam epicae poeseos et praecipuam virtu-
tem: universalitatem; immo et in communi docuimus, quod illud uni-
versale sit, circa quod proprie poeta ut poeta versari debet, nempe ut
Aristoteles docet cap. 7: Quid conveniat cui facere vel diceret . Nunc
aliquot corollaria ad usum pertinentia accipe!
I. Si perfectissimam epopoeiam conficere voles, qualem solus Maro
ex antiquioribus confecit, oportet te omnino non distributive tantum,
sed etiam collective praecepta omnia, hactenus a nobis explicata,
omnino servare.
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
164
II. Si vero non universalissimam ideam epopoeiae sequeris, sed
universalem dumtaxat in aliquo genere, puta solum contemplativi vel
solum actuosi herois, tum ad rigorem collectivae universalitatis te non
astringes, sed solum is ad distributivam; potissimum vero, si contem-
plativum acceperis, puta aliquem ex sanctis patribus eremitis. Tunc
enim praeter certas quasdam actiones geniorum et divinas, iuvantes vel
impedientes, vix aliquae humanae accedere poterunt nisi fortasse ac-
cepturus sis aliquem ex ordine doctorum, confessorum, quibus propria
erit sapientia illa et prudentia in regendis docendisque populis, quae
ferme Homericae Odysseae correspondebit. Pari ratione, si martyrem
quempiam vel heroem, multa religionis vel virtutis gratia passum et
actuosum pemtus, susceperis, procedendum erit, sed longe universalius
quoad actiones extrinsecarum personarum humanarum.
III. Si acceperis unam dumtaxat in aliquo actionem, quae per se de-
terminata sit ad certum genus virtutis, solius v. g. patientiae vel paeni-
tentiae, tunc multo minus servanda erit collective universalitas, nihilo-
minus distributive omnino. Impossibile enim est in parva actione, v. g.
in conversione s. Pauli, omnia illa exhibere universalia: sexum, aeta-
tem, fortunam, magistratum iuvantium vel impedientium personarum,
nisi vel improbabiliter loquaris, vel monstrosae conficias magnitudinis
[ Pobierz całość w formacie PDF ]